- PERSICA Avis
- PERSICA Avisnon est Peres, quae in censu avium immundarum in Levit. c. 11. v. 13. secundum locum tenet. ut nonnemo apud Munsterum contendit, qui peres hîc alludere vult ad Hebraeum Persidis vocabulum, Paras. Namque Persidis nomen Mose recentius est, annis circiter noningentis. Cyri scil. tempore natum, uti diximus, qui primus populares suos equitare docuit; unde qui olim Cuthaei, vel Susiani et Elamitae dicti fuerant, postmodum Persae, i. e. Equites, dici coepêre. Nec Moses prohibuisset Hebraeis avem Persidi peculiarem, quae a Iudae immensum distat. Interim quandam avem a Perside nomen habuisse, et Περσικὸν ὄρνιν, Persicam avem, Graecis dictamesse, ex Aristophane in Avibus habemus. Per hanc vero Scholiastes quosdam gallum gallinaceum, alios pavonem, intelligere scribit; quarum avium utramque mundam divina Lex pronuntiavit. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 5. et supra Ossifraga.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.